previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures,
verbaque honorato ferte legenda viro.
longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis,
tectaque brumali sub nive terra latet.
5 cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam venietis in urbem,
ut festinatum non faciatis iter.
protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
10non est Augusto iunctior ulla foro.
siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat.
ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
verba minus certe ficta timoris habent.
15 copia nec vobis nullo prohibente videndi
consulis, ut limen contigeritis, erit.
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
conspicuum signis cum premet altus ebur:
aut populi reditus positam componet ad hastam,
20et minui magnae non sinet urbis opes .
aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
de tanto dignis consule rebus aget .
aut feret Augusto solitam natoque salutem,
deque parum noto consulet officio. [p. 440]
25 tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
auferet . a magnis hunc colit ille deis.
cum tamen a turba rerum requieverit harum,
ad vos mansuetas porriget ille manus,
quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
30 talia vos illi reddere verba volo:
vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
quam prius a miti Caesare munus habet,
te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse vias:
35 sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
effectum cura pectoris esse tui:
addita praeterea vitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
40se fore mancipii 1 tempus in omne tui.
nam prius umbrosa carituros arbore montes,
et freta velivolas non habitura rates,
fluminaque in fontes cursu reditura supino,
gratia quam meriti possit abire tui.
45 haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
sic fuerit vestrae causa peracta viae.’

1 mancipium ... tuum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: